- SCOLOPENDRA
- SCOLOPENDRAquod σκόλοπα εν τῇ ἕδρᾳ, corniculum seu palum in extremo gestet, arabibus mater pedum quadraginta quatuor, dicitur, tot enim praecise habet; Hebraeis Gap desc: Hebrew i. e. centipeda, numerô incertô pro certo positô: marinum insectum est, de quo sic Avicenna l. 4. Fen. 6. Tract. 6. ubi de animalculis, quorum morsus est venenatus: Illud est animal notum; quia in aurem ingreditur. Plerumque est palnu longitudine. Ab unoquoque latere pedes habet viginti duos, et modo incedit antorsum, modo in posteriora sertur. Et quidem ἐπὶ τὴν οὐρὰν, caudam versus ferri, Philosophus quoque ait Hist. l. 4. c. 7. unde ἀμφικαρὴς Nicandro vocatur Theriac ῶn v. 812. Sed in aurem ingredi, alibi non legitur, De iisdem ita Plin. l. 9. c. 43. Scolopendrae terrestribus, similes, quas centipedes vocant, hamô devoratô omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, deinde resorbent. Idem integros populos, Treirenses scil. ab iis sedibus pulsos, referr ex Theophrasto l. 8. c. 29. contra morsus vero earum remedia exhibet passim. Vide et Voss. de origine et progr. Idololatr. l. 4. c. 14. et 75.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.